

Epistola II ad Corinthos*
Caput 11: Versus 29
Non uror?Urunt omnes tribulationes, sed non ad consumptionem, imo ad purgationem. Iste affectus purgat: quia de charitate venit. Omnes qui scandalum patiuntur frixorium sunt habentium charitatem, id est ossium quae ferunt carnes, id est perfectorum qui portant et regunt carnales; unde:Et ossa mea in frixorio confrixa sunt.